LUITHPOLDUS, s. LEOPOLDUS

LUITHPOLDUS, s. LEOPOLDUS
LUITHPOLDUS, s. LEOPOLDUS
Dux Bavariae, fil. Arnulphi, a Normannis A. C. 891. caesi, ab Hungaris et ipse occisus est, A. C. 908. Pater Arnulphi, qui Conrado I. vitrico et Henr. Aucupi Impp. aliquoties rebellis, cum illis gravia gessit bella: Unde liberi Ducatu exclusi sunt. Fuêrunt autem illi duo filii, duarum stirpium conditores, Eberhardus nempe Austriae vett. Marchionum et Arnulphus, Schirensium Comitum, Palatino-Bavaritae fam. auctorum, e quibus Otho V. Frid. Barbarossae vexillifer, proscripto Henr. Leone, A. C. 1180. Bavariae Ducatum nactus est, postliminio in familiam reducem.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”